

Liber Secundus Samuelis*
Caput 7: Versus 3
Omne quod est in corde tuo, vade et fac.[RAB. in lib. Reg., tom. 3.]Patet quod prophetiae spiritus, prophetarum mentes non semper irradiat.Spiritus enim ubi vult spirat[Joan. 3.]. Hinc Eliseus ait:Dominus celavit a me, et non indicavit mihi[IV Reg. 4.]. Quod Deus ex dispensatione pietatis disponit: quia dum prophetiae spiritum dat et subtrahit, prophetantium mentes elevat in celsitudine, et custodit in humilitate, ut accipientes spiritum inveniant quid de Deo sint, et rursum prophetiae spiritum non habentes cognoscant quod sint de semetipsis.[GREG., lib. VII Moral., cap. 17.]Mundus in se esse a vitiis debet, etc., usque ad necesse est ut instituere proximorum mentes erubescat.